- BALNEA Mixta
- BALNEA Mixtaab Hadriano Caes. sublata. Olim namque viri feminaeque mixtim lavabant, nullô pudore nuditatis: quem turpissimum morem Graecos accepisse a Romanis, in M. Catone queritur Plutarchus. Et quidem tum prim um foeda haec consuetudo incepit, cum Agrippa primus Romae balnea publice exhibuit, uti docet Dio l. 49. Τα βαλανεῖα πρόϊκα δἰ ἔτους καὶ τοῖς ἀνδράσι καὶ τοὶς γυῃαιξὶ λούεςθαι παρέςχε. Quam sustulit quidem utcumque Hadrianus, seu potius tollere conatus est: λούεςθαι χωρὶς ἀλλήλων αὐτοῖς προσέταξε, lavare seorsim a se invicem ipsis praecepit, apud eundem Dionem, et apud Spartian. in Adrian. c. 14. Lavacra pro sexibus separavit. Sed non obtinuit, aut non diu, lex ista: nam alioquin opus novâ lege non fuisset, cuius auctor Marcus, qui apud Capitolin. c. 23. lavacra mixta sustulit. Servata lex Marci ad Heliogabalum usque, iste eam tulit: relatam mox ab Alexandro Severo, quod in eius vita Lamprid. narrat. Spreta deinde et lex Alexandri, aut certe parum diligenter observata: adeo quidem, ut et Christiani veteres hunc morem observaverint; licet in Διαταγαῖς, quae Clementi tribuuntur, caveatur diserte, ut viri balneis virilibus, muliebribus mulieres utantur, l. 1. c. 6. et 9. Sed omnem medicinam, publicus morbus vicit: donec sero tandem Synodalibus Decretis mos tam obscenus de vita sublatus est. Decretis, inquam, non Decreto: Nam et sanctissimorum Patrum auctoritas diu neglecta. Hinc Laodiceni Concilii can. 30. quamvis συλλούεςθαι γυναιξὶν ἄνδρες, lavare cum mulieribus viri vetarentur; adeo tamen mos ille per hunc anonem exstinctus non est, ut etiam e Clero et Monachorum ordine multi, post Concilium illud, promiscue cum feminis lavarent. Vide Synodi πενθέκτης sive in Trullo can. 77. quô locô Balsamon, Ω῾ςἔοικεν, ait, πρὸ τῆς συνόδου ταύτης ἱερώμενοί τινες καὶ Μοναχοὶ καὶ Λαικοὶ μετὰ γυναικῶν ἐλούοντο. Hinc in Iustiniani 117. Nov. inter legirimas divortii causas et ista recensetur, si mulier, non impetratâ a marito veniâ, cum viris lavisset, etc. Vide Isaac. Casaubon. Not. ad Spartian. et plura hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.